Det evige liv
Eternal Life
Parents bring their children to Jesus to bless them.
The rich young man.

Matt. 19 13-30
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis: „Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum.” Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
Et ecce unus accedens ait illi: „Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?” Qui dixit ei: „Quid me interrogas de bono? Unus est bonus: Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.” Dicit illi: „Quae?” Iesus autem dixit: „Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut te ipsum.”
Dicit illi adolescens: „Omnia haec custodivi a iuventute mea; quid adhuc mihi deest?” Ait illi Iesus: „Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me!” Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit discipulis suis: „Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.” Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: „Quis ergo poterit salvus esse?” Aspiciens autem Iesus dixit illis: „Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt.” Tunc respondens Petrus dixit ei: „Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis?” Iesus autem dixit illis: „Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.”

offero obtuli oblatum 3 bringer i møde, viser
impono posui positum 3 anbringer / lægger på
oro 1 beder
increpo pui pitum 1 skælder ud
sino sivi situm 3 lader være i fred; tillader
prohibeo 2 forhindrer, holder borte fra
talis is e adj sådan (talium gen plur)
aeternus adi evig, evigtvarende
ingredior gressus sum 3 dep går ind
servo 1 holder, bevarer
mandatum n2 bud
homicidium n2 manddrab
adultero 1 bedriver hor, begår ægteskabsbrud
furtum n2 tyveri
testimonium n2 vidneudsagn
honoro 1 ærer
diligo lexi lectum 3 skatter, sætter pris på
adolescens m3 yngling, ung mand
vado - - 3 går
thesaurus m2 skat
possessio f3 ejendom
dives itis adj rig (her substantivisk brugt)
camelus m/f2 kamel, dromedar
foramen n3 hul, gennemgang, „øje”
acus f4 nål
regeneratio f3 genfødsel
sedes f3 sæde
iudico 1 dømmer, fælder dom (over)
tribus f4 stamme
Israel m ubøjeligt, her genitiv
possideo sedi sessum 2 besidder
novissimus (superlativ til novus ny) sidst, bagest

Marc. 10 13-31
Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: „Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.” Et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum dicens: „Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam?” Iesus autem dixit ei: „Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus: Deus. Praecepta nosti: Ne adulteres ne occidas - Ne fureris - Ne falsum testimonium dixeris - Ne fraudem feceris - Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens ait illi: „Magister, haec omnia observavi a iuventute mea.” Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: „Unum tibi deest; vade, quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me.” Qui contristatus in verbo abiit moerens; erat enim habens possessiones multas. Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: „Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt!” Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: „Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.” Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: „Et quis potest salvus fieri?” Et intuens illos Iesus ait: „Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum.” Et coepit ei Petrus dicere: „Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.” Respondens Iesus ait: „Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos et fratres et sorores et matres et filios et agros - cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.”

comminor 1 dep truer
indignus adj (adv: -e) uværdig; her: indigne fero = indignor harmes, udtaler min harme
recipio cepi ceptum 3 modtager
velut ligesom
intro 1 træder ind
complexor 1 dep omfavner
impono posui positum 3 anbringer
procurro (cu)curri cursum 3 løber frem
genu n4 knæ
flecto flexi flexum 3 bøjer
percipio cepi ceptum 3 modtager, får
praeceptum n2 forskrift, bud
nosti = novisti du kender; nosco lærer at kende, novi kender, notum kendt 3
occido cidi cisum 3 slår ihjel
furor 1 dep stjæler
fraus f3 svig, bedrag, bedrageri
observo 1 iagttager, overholder, retter mig efter
iuventus f3 ungdom
intueor tuitus sum 2 dep betragter, ser mod
desum fui esse mangler
pauper eris adj fattig (her substantivisk)
contristo 1 gør bedrøvet
moereo rui - 2 sørger, moerens sørgmodig
circumspicio spexi spectum 3 ser omkring mig
obstupesco pui - 3 forfærdes
filiolus m2 søn (diminutiv til filius)
confidens adj tillidsfuld
magis (endnu) mere
admiror 1 dep forundres
semetipsos = semet ipsos; semet = se (+ forstærkende suffix) sig; ipse selv
fio factus sum fieri gøres, bliver
evangelium n2 evangelium, glædeligt budskab
centies (multiplikativtal) 100 gange
tantum så meget
persecutio f3 forfølgelse
saeculum n2 tidsalder, „verden”

Luc. 18 15-30
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Iesus autem convocans illos dixit: „Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.”
Et interrogavit eum quidam princeps dicens: „Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?” Dixit autem ei Iesus: „Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. Mandata nosti: Non occides - Non moechaberis - Non furtum facies - Non falsum testimonium dices - Honora patrem tuum et matrem.” Qui ait: „Haec omnia custodivi a iuventute mea.” Quo audito Iesus ait ei: „Adhuc unum tibi deest; omnia quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me.” His ille auditis contristatus est, quia dives erat valde. Videns autem Iesus illum tristem factum dixit: „Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt. Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.” Et dixerunt qui audiebant: „Et quis potest salvus fieri?” Ait illis: „Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.” Ait autem Petrus: „Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.” Qui dixit eis: „Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum aut parentes aut fratres ant uxoreri aut filios propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam.”

affero attuli allatum 3 bringer hen til
et også
infans m/f3 spædbarn
veto tui titum 1 forbyder, forhindrer
moechor -atus sum 1 dep er utro, horer
venturus (fut.part. af venio kommer) kommende

Alfabetisk glossar

Grammatiske bemærkninger