Matt. 13 1-23 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in litore, et locutus est eis multa in parabolis dicens: »Ecce exiit qui seminat, seminare. Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Qui habet aures audiendi, audiat. Et accedentes discipuli dixerunt ei: »Quare in parabolis loqueris ei?« Qui respondens ait illis: »Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum; illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, èt quod habet auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. Et adimpletur in eis prophetia Isaeae dicentis:
secus = secundum præp m akk ved |
Marc. 4 1-20 Et iterum coepit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat; et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: Audite! Ecce exiit seminans ad seminandum. Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli et comederunt illud. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam; et statim exortum est, quoniain non habebat altitudinem terrae; et quando exortus est sol, exaestuavit; et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas; et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centlim. Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui cum eo erant cum duodecim, parabolas. Et dicebat eis: Vobis datum est novisse mysterium regni Dei. Illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant, et non videant, et audientes audiant, et non intelligant, ne quando convertantur, et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in corda eorum. Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud; et non habent radicem in se, sed temporales sunt. Deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur; hi sunt, qui verbum audiunt, et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant, unum triginta, unum sexaginta et unum centum.
doctrina f1 undervisning |
Luc. 8 4-15 Cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: Exiit qui seminat seminare semen suum, et dum seminat, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. Et aliud cecidit supra petram; et natum aruit, quia non habebat humorem. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam; et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent; qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinas cecidit, hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum. Quod autem in bonam terram, hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
civitas f3 by(-stat) |